IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI

santo-natale-3.jpgS. Bernardi Claravellensis
SERMO I. De pronuntiatione Martyrologii, «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» 1. Sonuit vox laetitiae in terra nostra, vox exsultationis et salutis in tabernaculis peccatorum. Auditum est verbum bonum, verbum consolatorium, sermo jucunditate plenus, dignus omni acceptione. Jubilate, montes, laudem; et omnia ligna silvarum, plaudite manibus ante faciem Domini, quia venit. 0087B Audite, coeli; et auribus percipe, terra; obstupesce et lauda, universitas creaturae, sed tu magis, o homo; «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» Quis tam lapidei cordis, cujus anima non liquefacta sit in hoc verbo? Quid annuntiari dulcius poterat? quid delectabilius commendari? Quid tale unquam auditum est, aut quid simile aliquando mundus accepit? «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» O breve verbum de Verbo abbreviato, sed coelesti suavitate refertum! Laborat affectio mellifluae dulcedinis copiam latius effundere gestiens, nec inveniens verba. Tanta siquidem est gratia sermonis hujus, ut continuo incipiat minus sapere, si unum iota mutavero. «Jesus Christus, 0087C Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» O nativitas illibata sanctitate, honorabilis mundo, amabilis hominibus collati magnitudine beneficii, investigabilis etiam angelis sacri profunditate mysterii, et in his omnibus admirabilis singulari excellentia novitatis! utpote quae nec primam similem visa est, nec habere sequentem. O partus solus sine dolore, solus nescius pudoris, corruptionis ignarus; non reserans, sed consecrans virginalis uteri templum! O nativitas supra naturam, sed pro natura; miraculi excellentia superans, sed reparans virtute mysterii! Fratres, generationem istam quis enarrabit? Angelus nuntiat, virtus obumbrat Altissimi, supervenit Spiritus: Virgo credit, fide concipit virgo, parturit virgo, manet virgo: quis non miretur? Nascitur Altissimi Filius, 0087D Deus de Deo genitus ante saecula; nascitur Verbum infans: quis vel satis miretur?

2. Nec sine otiosa nativitas, aut infructuosa dignatio 756 majestatis. «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» Vos qui in pulvere estis, expergiscimini et laudate. Ecce Dominus venit cum salute, venit cum unguentis, venit cum gloria Neque enim sine salute Jesus, neque sine unctione Christus, nec sine gloria venit Dei Filius: siquidem ipse salus, ipse unctio, ipse gloria, sicut scriptum est, Gloria patris, filius sapiens (Prov. X, 1). Felix anima, quae gustato salutis fructu trahitur et currit in odore unguentorum, ut videat gloriam ejus, gloriam quasi 0088A unigeniti a Patre. Respirate, perditi; venit Jesus quaerere et salvum facere quod perierat. Morbidi, convalescite; venit Christus, qui contritos corde sanat unctione misericordiae suae. Exsultate, quicumque estis grandia concupiscentes; descendit ad vos Filius Dei, ut regni sui faciat cohaeredes. Ita, obsecro, sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: glorifica, et ero gloriosus. Sic nempe benedicet anima mea Domino, et omnia quae 0088B intra me sunt, nomini sancto ejus, cum propitiatus fueris omnibus iniquitatibus meis, sanaveris omnes infirmitates meas, repleveris in bonis desiderium meum (Psal. CII, 1, 3, 5). Haec tria, dilectissimi, sapit mihi quod audio nasci Jesum Christum Filium Dei. Quare enim vocamus nomen ejus Jesum, nisi quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum? (Matth. I, 21.) aut quare Christus nominari voluit, nisi quia computrescere faciet jugum a facie olei? (Isa. X, 27.) Quare Filius Dei factus est homo, nisi ut homines faciat filios Dei? Voluntati autem ejus quis resistit? Jesus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui sanat, quis est qui vulneret? Filius Dei qui exaltat, quis est qui humiliet?

0088C 3. Nascitur ergo Jesus; gaudeat quisquis ille est, quem perpetuae damnationis reum adjudicabat conscientia peccatorum. Excedit quippe pietas Jesu omnem criminum quantitatem seu numerositatem. Nascitur Christus; laetetur quicumque vitiis impugnabatur antiquis. Siquidem ante faciem unctionis Christi nullus omnino stare poterit morbus animae, quamlibet inveteratus. Nascitur Filius Dei; exsultet qui magna solet desiderare, quia magnus munerator advenit. Fratres, hic est haeres; devote suscipiamus eum, sic enim et haereditas nostra erit. Qui enim proprium Filium dedit, quomodo non omnia nobis simul cum Filio donavit? (Rom. VIII, 32.) Nemo discredat, nemo haesitet; habemus testimonium 0088D credibile nimis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Fratres habere voluit Unigenitus Dei, ut esset in multis fratribus primogenitus ipse. Utque nihil haesitet ipsa pusillanimitas fragilitatis humanae, prius ipse factus est hominum frater, factus est hominis filius, factus est homo. Si et hoc homo judicat incredibile, fidem astruunt oculi.

4. «Jesus Christus natus est in Bethlehem Judae.» Et vide dignationem. Non in Jerusalem, civitate regia; sed in Bethlehem, quae minima est in millibus Juda. O Bethlehem parva, sed jam magnificata a Domino! magnificavit te qui factus est in te parvus ex magno. Laetare, Bethlehem, et per omnes vicos 0089A tuos festivum hodie Alleluia cantetur. Quae tibi civitas, si audiat, non invideat pretiosissimum illud stabulum, et illius praesepii gloriam? In universa siquidem terra jam celebre est nomen tuum, et beatam te dicunt omnes generationes. Ubique gloriosa dicuntur de te, civitas Dei: ubique psallitur, quia homo natus est in ea, et ipse fundarit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ubique, inquam, praedicatur, ubique clamatur, quia «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.» Nec otiosum quod additur «Judae,» siquidem admonet nos ejus quae ad patres facta est repromissio. Non auferetur, inquit, sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium. Salus quippe ex Judaeis, sed salus usque 0089B ad fines terrae Juda, ait, te laudabunt fratres tui. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum, et caetera quae de Juda illo nusquam legimus, sed in Christo videmus impleta. Ipse est enim Leo de tribu Juda, de quo et additur: Catulus leonis Juda; ad praedam, inquit, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX, 8, 10). 757 Magnus praedator Christus, qui priusquam sciat vocare patrem aut matrem, Samariae spolia diripit (Isa. VIII, 4). Magnus praedator Christus, qui ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: nec tamen abstulit quidquam, sed magis ipse dedit dona hominibus. Has itaque et caeteras similes prophetias impletas in Christo (de eo siquidem et praedictas) ad mentem revocat, quod dicitur, «Bethlehem Judae:» nec omnino quaerere est, utrum a 0089C Bethlehem possit aliquid boni esse.

5. Sane quod ad nos spectat, discimus etiam ex hoc quemadmodum suscipi velit, qui in Bethlehem voluit nasci. Erat enim qui forte ei sublimia quaerenda arbitraretur esse palatia, ubi cum gloria Rex gloriae susciperetur: sed non propter hoc a regalibus illis sedibus venit. In sinistra ejus divitiae et gloria, in dextera longiturnitas vitae (Prov. III, 16). Horum omnium aeterna in coelis affluentia suppetebat, sed paupertas non inveniebatur in eis. Porro in terris abundabat et superabundabat haec species, et nesciebat homo pretium ejus. Hanc itaque Dei Filius concupiscens descendit, ut eam eligat sibi, et nobis quoque sua aestimatione faciat pretiosam. Adorna thalamum 0089D tuum, Sion; sed humilitate, sed paupertate. In his enim pannis complacet sibi, et Maria testimonium perhibente, his sericis delectatur involvi. Abominationes Aegyptiorum immola Deo tuo.

6. Considera denique quod in Bethlehem Judae nascitur, et sollicitus esto quomodo Bethlehem Judae inveniaris; et jam ne in te quidem suscipi dedignatur. Bethlehem quippe domum panis, Juda sonat confessionem. Tu ergo si divini verbi pabulo repleas animam tuam, fideliterque, etsi non digna, certe quanta potes devotione suscipias panem illum qui de coelo descendit, et dat vitam mundo, Dominicum videlicet corpus Jesu, ut veterem utrem corporis tui nova illa resurrectionis caro reficiat et sustineat, quatenus novum quod intus est vinum, hoc solidatus glutino, 0090A valeat continere: si denique ex fide vivas, et nequaquam gemere oporteat, quia oblitus sis comedere panem tuum: Bethlehem factus es, dignus plane susceptione Dominica, si tamen confessio non defuerit. Sit proinde Judaea sanctificatio tua: confessionem et decorem induere, quam maxime stolam in ministris suis Christus acceptat. Denique breviter tibi utrumque commendat Apostolus: Corde, inquiens, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10): Justitia siquidem in corde, panis in domo. Est enim justitia panis. Et, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth V, 6). Sit ergo in corde justitia, et justitia quae ex fide est. Haec enim sola habet gloriam apud Deum. Sit etiam in ore confessio ad salutem: 0090B et securus jam suscipe eum qui in Bethlehem Judae nascitur, Jesum Christum Filium Dei.

SERMO II. De eo quod scriptum est, O Juda et Jerusalem, nolite timere; cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. II Par. cap. XX. V\. 17.

1. Veros alloquimur Judaeos, non littera, sed spiritu: semen Abrahae, cujus multiplicatio, sicut promissa legitur, sic videtur impleta. Neque enim filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 8). Sed nec illi Jerusalem dicimus, quae occidit prophetas. Unde enim illam consolemur, super quam Dominus flevit (Luc. XIX, 41), quae data est in subversionem? Illi dicimus, quae de coelo nova descendit: Nolite timere, o Juda et Jerusalem. Nolite 0090C timere, veri confessores, qui non solum ore, sed toti pariter, et ex omni parte Domino confitemini, induti confessionem sicut vestimentum; imo quorum omnia interiora Domino confitentur, et omnia ossa dicunt, Domine, quis similis tibi, (Psal. XXXIV, 10)? non sicut hi qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Vera confessio est, si omnia opera vestra, fratres, opera ejus sint, et confiteantur ei. Confiteantur autem gemina quadam confessione, ut duplicibus 758 vestiamini, id est confessione peccatorum vestrorum, et confessione laudis divinae. Tunc enim veri Judaei eritis, si omnis vita vestra confiteatur vos peccatores, et dignos multo majoribus poenis: Deum vero summum bonum, 0090D qui pro his levibus et transitoriis poenis, aeterna condonat supplicia, quae meruistis. Quisquis enim ardenter non desiderat poenitentiam, videtur operibus dicere, non indigere se poenitentia; et ita suam non confitetur culpam: aut non posse prodesse ei poenitentiam; et sic divinam non confitetur bonitatem. Vos autem estote veri Judaei, sed et Jerusalem vera, ut nihil jam timeatis. Est enim Jerusalem visio pacis; visio, non possessio, cujus fines Dominus posuit pacem, non initium sane, nec medium. Si ergo pacem non habetis, imo quia perfectam in hoc saeculo habere non potestis, saltem videte eam, intuemini, considerate et desiderate eam. Illuc sint oculi cordis vestri, ad pacem sese dirigat intentio vestra, ut omnia quaecumque facitis, hujus pacis, 0091A quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7), desiderio faciatis; in omnibus hoc intendatis, ut reconciliati pacem habeatis ad Deum.

2. His dicimus, Nolite timere, hos consolamur, non eos qui viam pacis non cognoverunt. Nam si illis dicitur, Cras egrediemini; comminatio, non consolatio erit ista. Soli nimirum dissolvi desiderant, et egredi concupiscunt, qui pacem vident, et sciunt, si terrestres domus eorum hujus habitationis dissolvantur, quoniam aedificationem habent ex Deo, et non illi qui in insaniam versi suis compedibus delectantur Denique hi tales moriendo non tam egressi dicendi sunt, quam ingressi: qui non in lucem, non in libertatem vadunt, sed in carcerem, sed in tenebras, sed in infernum. Vobis autem dicitur: 0091B Nolite timere, cras egrediemini, et jam non erit timor in finibus vestris. Multos quidem habetis hostes: carnem, qua nullus potest esse vicinior hostis; praesens saeculum nequam, quod undique circumfusum est vobis; principes tenebrarum, qui viam vestram obsident in aere collocati. Attamen nolite timere, cras egrediemini, id est in proximo. Cras enim in proximo est. Unde et sanctus Jacob ait: Cras respondebit mihi justitia mea (Gen. XXX, 33). Tres enim dies sunt, de quibus etiam legimus: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos (Osee VI, 3). Unus sub Adam, alter in Christo, tertius cum Christo. Unde et ibi subditur, Sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum: et hic dicitur, Cras egrediemini, 0091C et Dominus erit vobiscum. His enim dicitur qui dimidiaverunt dies suos, in quibus periit dies in qua nati sunt, quae est dies Adae, dies peccati, cui Jeremias quoque maledicebat, dicens: Maledicta aies in qua natus sum (Jerem. XX, 14). Omnes enim in illa nascimur. Utinam pereat in nobis omnibus dies illa, dies nebulae et caliginis, dies tenebrarum et turbinis, quam nobis fecit Adam, quam fecit inimicus, qui dixit: Aperientur oculi vestri (Gen. III, 5).

3. Ecce vero illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae. Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24), quia cras egrediemur. Unde, nisi de conclavi hujus saeculi, de ergastulo hujus corporis, de compedibus necessitatis, curiositatis, vanitatis 0091D et voluptatis, quae etiam invitis nobis pedes tenent affectionis? Quid enim spiritui nostro cum terrenis? Cur non spiritualia desiderat, spiritualia quaerit, spiritualia sapit? O spiritus, qui desursum estis, quid vobis cum infimis? Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Necessitates multae miseri hujus corporis detinent nos. Viscus quidam pravi desiderii et delectationis terrenae volare non patitur, et citius retrahit mentem, si forte aliquando sublevetur. Sed nolite timere, cras egrediemini de lacu miseriae et de luto faecis. Nam ut inde vos educeret, infixus est 0092A ipse quoque in limo profundi. Nolite ergo timere, cras egrediemini de corpore mortis, 759 et de omni corruptione peccati. Agite diem istum in Christo, ut ambuletis sicut et ipse ambulavit. Qui enim dicit se in Christo manere, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6); Nolite ergo timere, quia cras egrediemini, et sic semper cum Domino eritis. Vel quia signanter dictum, et Dominus erit vobiscum, sic intelligamus, ut, dum sumus in corpore, possimus nos esse cum Domino, id est, adhaerere ejus voluntati; sed non ille nobiscum, ut consentiat voluntati nostrae. Vellemus enim jam liberi esse, concupiscimus dissolvi, egredi desideramus: sed adhuc differt ille certa ex causa. Cras egrediemur, et Dominus erit nobiscum: ut quidquid 0092B voluerimus velit, et in nullo a nostra voluntate discordet.

4. Itaque, Juda et Jerusalem, nolite timere, si perfectionem, quam desideratis, nondum potestis adipisci: sed quod minus habet imperfectio conversationis, suppleat humilitas confessionis: et imperfectum vestrum viderunt oculi Dei. Propterea enim mandata sua mandavit custodiri nimis (Psal. CXVIII, 4), ut videntes imperfectionem nostram deficere, et non posse implere quod debet, fugiamus ad misericordiam, et dicamus, Quoniam melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII, 4), et qui non possumus in vestitu innocentiae seu justitiae, appareamus vestiti confessione. Confessio enim et pulchritudo in 0092C conspectu Domini (Psal. XCV, 6), si tamen sit (ut diximus) non oris tantum, sed etiam totius hominis, ut omnia ossa nostra dicant, Domine, quis similis tibi? idque solius pacis intuitu, et desiderio reconciliationis ad Deum. Talibus enim dicitur, O Juda et Jerusalem, nolite timere; cras egrediemini: id est quam cito a corpore exierit anima, omnes simul affectiones, omnia desideria, quibus per universum interim mundum dispersa et ligata tenebatur, dissolventur, et egredietur de visco hoc; et Dominus erit nobiscum. Nimis id quidem vobis videri potest, si tamen ad vos respicitis, et non ad ea quae exspectant vos. Nonne hoc universus mundus exspectat? Creatura enim subjecta est vanitati: et cadente homine, quem constituerat Dominus dominum domus 0092D suae, et principem omnis possessionis suae; tota simul haereditas corrupta est. Inde distemperatus aer, terra in operibus. Adae maledicta, et omnia subdita vanitati.

5. Nec sane reparabitur haereditas, donec reparentur haeredes. Unde et, juxta Apostoli testimonium, ingemiscit quoque, et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 22). Nec soli utique huic mundo, sed et angelis et hominibus spectaculum facti sumus. Me, inquit, exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Et martyres, cum judicii diem postularent, non tanquam vindictae cupidi, sed perfectionem desiderantes beatitudinis quam tunc habituri sunt, acceperunt divinum responsum: Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus 0093A fratrum vestrorum (Apoc. VI, 11). Acceperunt quidem jam singulas stolas: sed non vestientur duplicibus, donec vestiantur et nos. Vadia tenemus et obsides ipsa eorum corpora, sine quibus consummari non possunt, nec ea recipient sine nobis. Unde de patriarchis et prophetis ait Apostolus: Deo melius aliquid providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 40). O si cognosceremus et nos quomodo exspectant et quantum desiderant adventum nostrum! quam sollicite quaerunt, quam libenter audiunt bona de nobis!

6. Quid tamen de his loquor qui didicerunt, ex his quae passi sunt, compassionem, quando et ipsi nos angeli sancti desiderant? Nonne de vermiculis istis, et de pulvere isto restaurandi sunt muri coelestis 0093B Jerusalem? Putatis quantum desiderant cives coelestes instaurari civitatis suae ruinas? Quomodo solliciti sunt ut veniant lapides vivi, qui coaedificentur eis? quomodo discurrunt medii inter nos et Deum, fidelissime portantes ad eum gemitus nostros, et ipsius nobis gratiam devotissime reportantes? Plane non dedignabuntur ut simus eorum socii, quorum facti sunt jam ministri. Nonne enim omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem 760 capiunt salutis? (id. I, 14) Festinemus, obsecro, dilectissimi, festinemus: tota nos multitudo coelestis curiae exspectat. Exsultare angelos fecimus, quando conversi sumus ad poenitentiam; proficiamus, et festinemus complere de nobis eorum laetitiam. Vae tibi, quicunque es qui 0093C deliberas redire ad lutum, reverti ad vomitum! Putasne placatos habebis in judicio, quos tanto et tam sperato privare vis gaudio? Exsultaverunt cum nos ad poenitentiam venimus, tanquam super his quos ab ipsa inferi porta cernerent revocari. Quid nunc erit, si ab ipsa paradisi janua reverti viderint, et abire retrorsum eos qui jam pedem alterum in paradiso posuerunt? Nam etsi corpora inferius, sed corda sursum.

7. Currite, fratres, currite; non soli angeli, sed et ipse angelorum vos Creator exspectat. Nuptiae paratae sunt, sed nondum plena domus; adhuc exspectantur de quibus nuptiae impleantur. Exspectat vos Pater et desiderat, non solum propter nimiam 0093D charitatem suam qua dilexit vos (unde et Unigenitus, qui in sinu Patris est, ipse et enarravit, Pater, inquiens, amat vos (Joan. XVI, 27); sed propter semetipsum, sicut loquitur per prophetam: Propter memetipsum ego faciam, non propter vos (Ezech. XXXVI, 22). Quis enim implendum dubitet quod promisit Filio, dicens: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Et alibi, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Psal. CIX, 1). Non conterentur omnes inimici ejus, dum nos, qui sumus membra ejus, aliquatenus impugnabunt. Non implebitur haec promissio, donec novissima inimica destruatur mors. Nam de Filio quis nesciat quantum desideret fructum nativitatis, et totius vitae quam 0094A gessit in carne, denique fructum crucis et mortis suae, praetium sanguinis pretiosi? Nonne traditurus est regnum Deo et Patri, quod acquisivit? Nonne ei restauraturus est creaturas suas, pro quibus Pater illum misit in terras? Exspectat nos et Spiritus sanctus. Est enim charitas et benignitas, in qua praedestinati sumus ab aeterno: nec dubium quin praedestinationem suam velit impleri.

8. Ergo quia paratae sunt nuptiae, et omnis nos curiae coelestis frequentia desiderat et exspectat; curramus non quasi in incertum; curramus desideriis et profectu virtutum. Proficere, proficisci est. Dicamus singuli: Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum (Psal. CXVIII, 132). Non sicut ego merui, sed sicut illi 0094B decreverint, miserere. Dicamus item, Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat: itemque, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Scimus quoniam scriptum est, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Aut quis accusabit adversus electos Dei? (Rom. VIII, 31, 33). An non licet, inquit, mihi facere quod volo? (Matth. XX, 15). Haec sit interim consolatio nostra, charissimi, donec egrediamur, et Dominus sit nobiscum. Qui magna sua misericordia ad beatam illam egressionem, et ad clarum illud cras nos perducat, et in hoc quoque proximo cras visitare nos, et nobiscum esse dignetur: ut si quis forte in tentatione qualibet detinetur, ipso miserante qui praedicare venit clausis apertionem, cras egrediatur; ut cum gaudio salutari suscipiamus coronam parvuli Regis nostri, 0094C ipso praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO III. In illud: Hodie scietis quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus. Exod. cap. XVI, V\V\. 6, 7.

1. Quique terrigenae, et filii hominum, audite Vos qui in pulvere estis, expergiscimini et laudate: quia veniet medicus ad aegrotos, redemptor ad venditos, ad errantes via, ad mortuos vita. Venit quippe qui projiciat in profundum maris omnia peccata nostra, qui sanet omnes infirmitates nostras, qui nos propriis humeris ad propriae dignitatis reportet 761 originem. Magna est ista potentia: sed plus 0094D est miranda misericordia, quod sic venire voluit, qui potuit subvenire. Hodie, inquit, scietis quia veniet Dominus. Verba haec quidem suo loco et tempore in Scriptura posita sunt: sed non incongrue illa Vigiliae Dominicae Nativitatis Ecclesia mater aptavit. Ecclesia, inquam, illa quae secum habet consilium et spiritum Sponsi et Dei sui, cui dilectus inter ubera commoratur, ipsam cordis sui sedem principaliter possidens et conservans. Nimirum ipsa est quae vulneravit cor ejus, et in ipsam abyssum secretorum Dei oculum contemplationis immersit, ut et illi in suo, et sibi in ejus corde perennem faciat mansionem. Cum ergo ipsa in Scripturis divinis verba vel alterat vel alternat; fortior est illa compositio, quam positio prima verborum: et fortassis tanto fortior, 0095A quantum distat inter figuram et veritatem, inter lucem et umbram, inter dominam et ancillam.

2. Hodie scietis quia veniet Dominus. Secundum aestimationem meam duo in verbis istis dies nobis expressius commendantur. Primus, qui a primi hominis lapsu labitur usque ad finem mundi; dies, cui sancti saepius maledixisse noscuntur. Ab illa enim lucidissima die, in qua conditus fuerat Adam, ejectus est; et in has rerum contrusus angustias, diem tenebrosum incurrit, et pene a lumine veritatis exstinctus. In hac die nascimur universi, si tamen dies debet et non potius nox vocari: nisi quod lumen rationis quasi quamdam scintillulam nobis insuperabilis illa misericordia dereliquit. Secunda vero dies erit in splendoribus sanctorum in perpetuas 0095B aeternitates, cum inclaruerit illud serenissimum mane, qui est misericordia repromissa, et absorpta erit mors in victoria: cum dimotis umbrie et tenebris, splendor verae lucis sursum et deorsum, intus et exterius cuncta pariter occupabit. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, ait sanctus (Psal. CXLII, 8); et, Repleti sumus mane misericordia tua (Psal. LXXXIX, 14, 9). Sed ad nostrum diem revertamur, qui tanquam custodia in nocte pro sua brevitate dicitur, qui tanquam nihilum et inane ab illo familiari Spiritus sancti organo nominatur, cum dicit, Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et, Defecerunt sicut fumus dies mei: et, Dies mei sicut umbra declinaverunt (Psal. CI, 4, 12). Parvi et pessimi sunt omnes dies vitae meae (Gen. XLVII, 9), ait ille 0095C sanctus patriarcha, qui vidit Dominum facie ad faciem, qui cum eo tam familiariter loquebatur. Et quidem in hac ipsa die homini Deus rationem praestat, tribuit intelligentiam: sed necesse est ut exeuntem de hoc mundo illuminat lumine scientiae suae, ne, si de domo carceris et umbra mortis exstinctus exierit, illuminari non valeat in aeternum. Ideo quippe Unigenitus Dei, sol justitiae, tanquam immensi et praeclari luminis cereus, in hujus mundi carcerem illuminatus est et accensus; ut omnes qui illuminari voluerint, ad illum accedant, illique jungantur, ut nihil medium inter illos sit et ipsum. Peccata enim nostra separant inter nos et Deum. Sed illis sublatis, vero lumini illuminandi et quasi 0095D concorporandi connectimur in idipsum: sicut lumen exstinctum lumini lucenti et ardenti sine aliquo medio conjungitur ut illuminetur, quatenus per exemplum visibilium, effectes rerum invisibilium cognoscamus.

3. Ad hoc igitur tam magnum et praefulgidum sidus, juxta prophetam, illuminemus nobis lumen scientiae (Osee, X, 12, juxta LXX.), priusquam de mundi hujus tenebris exeamus, ne de tenebris transeamus ad tenebras, et tenebras sempiternas. Quae est autem ista scientia? Profecto scire quia veniet Dominus, etsi quando veniet, scire non possumus. Hoc est illud totum quod postulatur a nobis. At inquis 0096A ista scientia omnium est. Quis enim nesciat, vel nomine tenus fidelis, quia veniet Dominus; quia venturus est judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique juxta opera sua? Non omnium ista est scientia, fratres mei, sed nec multorum: Paucorum 762 est, quia revera pauci sunt qui salvantur. Putasne quia illi qui, cum male fecerunt, laetantur et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14.), vel sciant, vel recogitent quia veniet Dominus? Si dixerint ipsi, tu noli credere: quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan II, 4.). Confitentur, ait Apostolus, se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16.): quia fides sine operibus mortua est (Jac II, 20). Non enim se ita omni impuritate polluerent, si Dominum venturum scirent 0096B vel formidarent; sed vigilarent utique, et non sinerent tam graviter perfodi conscientias suas.

4 Scientia autem ista in primo gradu operatur poenitudinem et dolorem, ut risum in luctum, cantum in planctum, gaudium in moerorem convertat, et incipiant tibi displicere quae vehementer ante placuerant; et illa specialiter horreas quae specialiter appetebas. Sic enim scriptum est, Quia qui addit scientiam, addit et dolorem (Eccle. I, 18.), ut veracis et sanctae scientiae sit dolor subsequens argumentum. In secundo vero gradu operatur correctionem, ut jam non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato, sed coerceas gulam, jugules luxuriam, superbiam deprimas, et facias servire corpus sanctitati, quod iniquitati ante servierat. Poenitudo 0096C enim sine correctione non proderit, sicut Sapiens ait: Unus aedificans, et unus destruens quid prodest eis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens; cujus vocem exaudiet Deus? Qui enim baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, nihil proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 28 30.), sed, juxta Salvatoris sententiam, verendum est ne ei aliquid deterius contingat (Joan. V, 14). Sed quia haec diutius haberi non possunt, nisi circa se multa circumspectione mens indefessa vigilet et attendat; in tertio gradu operatur sollicitudinem, ut jam sollicitus incipiat ambulare cum Deo suo, et ex omni parte scrutetur, ne vel in levissima re tremendae illius majestatis offendat aspectus. In poenitudine accenditur, in correctione ardet, 0096D in sollicitudine lucet, ut interius et exterius renovetur.

5. Hic jam respirare incipit a tribulatione malorum et dolore, et timoris magnitudinem spirituali laetitia temperare, ne suorum enormitate scelerum abundantiori tristitia absorbeatur. Hinc etsi timet a Judice, sperat a Salvatore; cum jam in animo ejus timor et laetitia obsequitent et obvient sibi; plerumque timor laetitiam superet, laetitia saepius timorem excludat, et intra sui gaudii concludat arcanuia, Felix conscientia, in qua luctamen hujusmodi indesinenter conficitur, donec quod mortale est absorbeatur a vita, donec evacuetur timor qui ex parte 0097A est, et succedat laetitia, quod perfectum est; quia non timor sempiternus, sed laetitia sempiterna erit ei. Jam vero sic ardens et lucens, nondum in domo se esse confidat, ubi sine omni timore ventorum accensum lumen soleat deportari; sed meminerit se esse sub dio, et utraque manu studeat operire quod portat; nec credat aeri, etiam si videat esse tranquillum. Repente enim, et hora qua non putaverit, mutabitur; etsi vel ad modicum manus remiserit, lumen extinguetur. Quod si etiam ardor portantis manus (ut quandoque fieri solet) adusserit, eligat potius pati quam retrahere manus suas; quia in momento, in ictu oculi poterit exsufflari. Si essemus in domo illa non manufacta, aeterna, in coelis, ubi nullus inimicus intrat, nullus exit amicus, nihil esset 0097B timendum. Nunc vero tribus malignissimis et validissimis ventis expositi sumus, carni, diabolo et mundo, qui conscientiam illuminatam moliuntur exstinguere, insufflantes in cordibus nostris desideria mala, motus illicitos, et ita te repente turbantes, ut vix praenoscere valeas unde venias aut quo vadas. Ex quibus, etsi duo saepius intermittunt, a tertio tamen nemo unquam sufflandi inducias extorsit. Ideo utrisque manibus, et cordis, et corporis, anima est tegenda, ne forte quae jam illuminata fuerat, exstinguatur; nec cedendum vel recedendum, 763 etiamsi gravis tentationum fervor utriusque hominis statum vehementer afflixerit; sed dicendum cum sancto: Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII, 109). Eligamus potius ardere, quam cedere. Et sicut quod in manibus 0097C nostris tenemus, non facile obliviscimur, sic nunquam obliviscamur negotium animarum nostrarum, et illa cura principaliter vigeat in cordibus nostris.

6. Cum ergo sic lumbi nostri praecincti fuerint, et lucernae ardentes, custodiendae sunt vigiliae noctis supra gregem cogitationum et actionum nostrarum: ut si in prima vigilia, vel secunda, vel tertia Dominus venerit, paratos nos inveniat. Prima vigilia est rectitudo operis, ut ad hanc quam jurasti Regulam, omnem vitam exaequare coneris, nec transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui in omnibus viae et vitae hujus exercitiis, non declinans ad dexteram neque ad sinistram. Secunda, puritas intentionis, ut simplex oculus totum corpus lucidum faciat: quatenus 0097D quidquid feceris, propter Deum facias, et ad locum unde exeunt gratiae revertantur, ut iterum fluant. Tertia est custodia unitatis, ut, in congregatione positus, voluntates aliorum tuis voluntatibus anteponas; ut non solum sine querela, sed et cum gratia inter fratres maneas, portans, omnes, orans pro omnibus, ut et de te quoque dicatur: Hic est fratrum amator, et populi Israel, hic est qui multum erat pro populo et pro sancta civitate Jerusalem (II Machab. XV, 14). Ita ergo in hac die adventus Unigeniti nobis veram scientiam accendit, scientiam inquam illam, quae nos doceat quia veniet Dominus, quae sit morum nostrorum perpetuum et stabile fundamentum.

7. Et mane, inquit, videbitis gloriam ejus. O mane! 0098A o dies, quae melior es in atriis Domini super millia, quando erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, cum splendor lucis et fervor charitatis usque in altissima illa magnalia terrarum incolas illustrabit! Quis de te cogitare, nedum aliquid praesumat recitare? Interim tamen aedificemus, fratres, fidem nostram, ut si mirabilia illa, quae nobis reservantur, videre non possumus, saltem mirabilia quae propter nos in terris facta sunt, aliquantulum contemplemur. Tria opera, tres mixturas fecit omnipotens illa Majestas in assumptione nostrae carnis, ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Conjuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. 0098B Admirabiles istae mixturae, et omni miraculo mirabilius, quomodo tam diversa, tamque divisa ab invicem, invicem potuere conjungi.

8. Et primo quidem intuere creationem, positionem et dispositionem rerum: quanta sit videlicet in creatione potentia, quanta in positione sapientia in compositione quanta benignitas. In creatione vide quam multa et quam magna potenter creata sunt; in positione, quam sapienter cuncta locata sunt; in compositione, quam benigne suprema et infima connexa sunt, tam amabili quam admirabili charitate. Huic enim limo terreno vim vitalem miscuit, ut in arboribus, unde surgit venustas in foliis, in floribus pulchritudo, sapor in fructibus et medicina. Nec hoc contentus, adjecit etiam vim sensibilem 0098C limo nostro, ut in pecoribus, quae non solum vitam habeant, sed et sentiant quinquepertita sensificatione vigentes. Addidit adhuc honorare limum nostrum, et ei vim rationalem immisit, ut in hominibus, qui non solum vivunt, sentiunt, sed et discernunt inter commodum et incommodum, inter bonum et malum, inter verum et falsum. Voluit quoque infirmiora nostra abundantiori gloria sublimare, et contraxit se Majestas: ut quod melius habebat, videlicet seipsum, limo nostro conjungeret, et in persona una sibi invicem unirentur Deus et limus, majestas et infirmitas, tanta vilitas et sublimitas tanta. Nihil enim Deo sublimius, nil vilius limo: et tamen tanta dignatio e Deus descendit in limum, 0098D tantaque dignitate limus ascendit 764 in Deum, ut quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur; quidquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur tam ineffabili quam incomprehensibili sacramento. Et attende, quia sicut in illa singulari divinitate trinitas est in personis, unitas in substantia; sic in ista speciali commistione trinitas est in substantiis, in persona unitas: et sicut ibi personae non scindunt unitatem, unitas non minuit Trinitatem; ita et hic persona non confundit substantias, nec substantiae ipsae personae dissipant unitatem. Summa illa Trinitas hanc nobis exhibuit trinitatem, opus mirabile, opus singulare inter omnia, et super omnia opera sua! Verbum enim, et anima, et caro in unam convenere personam; et haec tria unum, 0099A et hoc unum tria, non confusione substantiae, sed unitate personae. Haec est prima et superexcellens mistura; et haec prima inter tres. Adverte homo quia limus es, et non sis superbus; quia Deo conjunctus es, et non sis ingratus.

9. Secunda mistura est, Virgo et mater, admirabilis plane et singularis. A saeculo non est auditum quod virgo esset quae peperit, quod mater esset quae virgo permansit. Nunquam juxta rerum ordinem virginitas est, ubi fecunditas praedicatur. ne fecunditas, ubi virginitas integra conservatur. Sola haec est, in qua virginitas et fecunditas obviaverunt sibi. Ibi semel factum est quod factum non fuerat, nec fiet in aeternum, quia nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Tertia est fides et cor humanum; 0099B et haec quidem prima et fecunda inferior, sed non minus forsitan fortis. Mirum enim est, quomodo cor humanum his duobus fidem accommodavit, quomodo credi potuit quod Deus homo esset: quod virgo manserit quae peperisset. Sicut ferrum et testa jungi non possunt, sic et haec duo nequeunt commisceri, si non misceat glutinum Spiritus Dei. Ergone credendum est quod iste Deus sit qui ponitur in praesepio, qui vagit in cunis, qui omnium infantilium necessitatum injurias patitur, qui flagellatur, qui conspuitur, qui crucifigitur, qui ponitur in sepulcro, et inter duos lapides concluditur, excelsus et immensus? Illane virgo erit, quae laetat puerum, cui maritus continuus comes est, in convivio, 0099C in thalamo; qui ducit illam in Aegyptum, redu it ab Aegypto, et solus cum sola tam longinquam, tam secretam conficit viam? Quomodo potuit hoc persuaderi generi humano, universo orbi terrarum? Et tamen tam facile, tam potenter persuasum est, ut mihi id credibile faciat credentium multitudo. Juvenes et virgines, senes cum junioribus elegerunt mille mortibus mori, quam vel ad momentum ab ista fide deficere.

10. Et haec quidem mistura excellens, sed excellentior est secunda, tertia vero excedentissima est. Primam auris audivit, sed oculus non vidit: quia auditum est et creditum usque in fines terrae magnum illud pietatis sacramentum; sed tamen oculus, Deus, non vidit absque te, quomodo te intra virginei 0099D ventris angustias humano corpori conjunxisti. Secundam oculus vidit, quia se fecundam et virginem illa singularis Regina conspexit, quae conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo: cognovit et Joseph non minus testis, quam custos tantae virginitatis. Tertia in cor hominis ascendit, cum quod factum est, sicut factum est creditum est: cum magis oraculo quam oculo credimus, cum quae dicta vel facta sunt, tenemus firmissime, nullatenus dubitantes. In prima vide quid, in secunda per quid in tertia propter quid Deus dederit tibi. Dedit tibi Christum per Mariam propter sanitatem. In prima remedium est, quia ex Deo et homine cataplasma confectum est, quod sanaret omnes infirmitates tuas. Confusae sunt autem et commistae 0100A hae duae species in utero Virginis, tanquam in mortariolo; sancto Spiritu, tanquam pistillo, illas suaviter commiscente. Sed quia indignus eras cui donaretur, datum est Mariae, ut per illam acciperes quidquid haberes: quae per hoc quod mater est, genuit 765 tibi Deum: per hoc quod virgo est, exaudita est pro reverentia sua in causa tua et totius generis humani. Si sola mater esset, sufficeret ei ut salvaretur per filiorum generationem: si sola virgo, sufficeret sibi; nec benedictus fructus ventris ejus, mundi pretium esset. Cum ergo in prima sit remedium, in secunda adjutorium est; quia nihil nos Deus habere voluit, quod per Mariae manus non transiret. In tertia autem meritum est, quia cum haec firmiter credimus, jam meritum habemus: et 0100B in fide sanitas est, quia qui crediderit, salvus erit (Marc. XVI, 16).

SERMO IV. De medicina laevae, et deliciis dexterae Excelsi.

1. Hodiernum quidem sermonem Ordinis nostri consuetudo non exigit; sed crastina opus erit circa missarum solemnia diutius occupari, et hora brevis sermonis longitudinem non admittet. Propterea non abs re puto praeparare hodie corda vestra tantae solemnitati, praesertim cum sit profundissima sacramenti hujus et incomprehensibilis altitudo, et tanquam fons vitae quo magis hauriatur, eo magis exuberans nunquam valeat exhauriri. Denique scio quemadmodum abundet pro Christo tribulatio vestra: 0100C et utinam abundet et consolatio vestra per ipsum? Nam mundialem quidem consolationem vobis offerre nec libet, nec licet. Vilis est, et ad nihilum utilis hujusmodi consolatio: et, quod magis est metuendum, etiam verae ac salubris consolationis est impedimentum. Propterea qui delectatio est et gloria angelorum, ipse factus est salus et consolatio miserorum; qui in civitate sua magnus et sublimis valde beatificat cives, ipse in exsilio parvulus et humilis valde laetificat exsules; et qui in altissimis est gloria Patris, factus est in terra pax hominibus bonae voluntatis. Parvulus enim datus est parvulis, ut magnus detur magnis, et quos justificat parvulus, magnificet postmodum et glorificet magnus et gloriosus. Hinc sine dubio Vas electionis quod de plenitudine 0100D parvuli hujus acceperat (licet enim parvulus, sed plenus, plenus gratia et veritate, et in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter) (Coloss. II, 9); hinc utique Paulus eructat verbum illud bonum, quod his diebus frequenter audistis: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete (Philipp. IV, 4). Gaudete, inquit, de exhibitione, iterum gaudete de promissione, quoniam et res plena gaudio, et spes plena gaudio est. Gaudete, quia jam percepistis dona sinistrae; gaudete, quia exspectatis praemia dexterae. Laeva, inquit, ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Laeva quidem levat, dextera suscipit; laeva medetur et justificat, dextera amplectitur et beatificat. In laeva ejus merita, in dextera vero praemia continentur; 0101A in dextera, inquam, deliciae, in sinistra sunt medicinae.

2. Sed attende pium medicum, attende medicum sapientem. Considera diligentius quam nova medicamina portet, vide quam non modo pretiosas, sed et speciosas attulerit medicinas; non solum perutiles ad sanitatis fructum, sed et delectabiles ad aspectum, et suaves ad gustum. Denique primam ejus medicinam, primum quod in sinistra portat, attende; et conceptum invenies sine semine. Intuere, obsecro, quale sit istud, quam novum, quam admirabile, quam amabile, quam jucundum! Quid enim pulchrius, quam generatio casta? quid gloriosius quam sancta et sincera conceptio, in qua nihil pudoris est, nihil sordis, nihil corruptionis? At 0101B quoniam minus fortassis detineret nos, grata licet, admiratio novitatis, nisi fructus quoque salutis et utilitatis consideratio animum delectaret; conceptus iste, non modo gloriosus in ipsa quasi exteriori specie, sed et pretiosus in interiori virtute: ut, secundum quod scriptum est, in sinistra Domini gloria simul et 766 divitiae inveniantur (Prov. III, 16); divitiae, inquam, salutis, cum gloria novitatis. Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi qui solus sine omni illicita et immunda conceptus est voluptate? In ipsa radice et origine mea infectus et inquinatus sum: immunda est concepti mea, sed est a quo tollatur ista confusio. Ipse eam tollit, in quem solum ipsa non cadit.

3. Divitias salutis habeo, quibus redimam propriae 0101C conceptionis impuritatem, Christi purissimam conceptionem. Adde adhuc, Domine Jesu, innova signa, immuta mirabilia; nam priora quidem ipsa consuetudine viluerunt. Plane enim solis ortus et occasus, terrae fecunditas, temporum vicissitudo, miracula sunt; et magna miracula: sed toties haec vidimus, ut jam non sit qui attendat. Innova signa, et immuta mirabilia. Ecce, ait, nova facio omnia. Quis hoc ait? Agnus utique qui sedebat in throno (Apoc XXI, 5). Agnus plane totus suavis, totus delectabilis, denique totus unctus. Hanc enim interpretationem habet nomen ejus, quod est Christus. Cui poterit asper aut durus videri, qui ne ipsi Matri in nativitate quidquam asperitatis, quidquam intulit laesionis? O nova 0101D vere miracula! Conceptus fuit sine pudore, partus sine dolore. Mutata est in Virgine nostra maledictio Evae: peperit enim filium sine dolore. Mutata est, inquam, maledictio in benedictionem, et sicut praedictum est per angelum Gabrielem, Benedicta tu in mulieribus (Luc. I, 28). O beata, sola inter mulieres benedicta, et non maledicta; sola a generali maledicto libera, et a dolore parturientium aliena! Nec mirum, fratres, si dolorem non intulit Matri, qui dolores totius mundi tulit, secundum quod Isaias ait, quia vere languores nostros ipse tulit (Isa. LIII, 4). Duo sunt quae timet humana fragilitas, pudor et dolor. Utrumque Christus tollere venit, unde et utrumque suscepit, quando (ut caetera sileam) morte, et morte turpissima condemnatus est ab iniquis. Itaque ut fiduciam 0102A nobis daret quod tolleret haec a nobis, prius Matrem suam immunem ab utroque servavit: ut nec in conceptu quidquam pudoris, nec in partu quidquam doloris existeret.

4. Accumulantur adhuc divitiae, crescit gloria, innovantur signa, et miracula immutantur. Non solum sine pudore conceptus, et sine dolore partus; sed mater est sine corruptione. O vere novitas inaudita! Virgo peperit, et post partum inviolata permansit, fecunditatem prolis cum carnis in egritate, et gaudium matris habens cum virginitatis honore. Jam securus exspecto promissam mihi gloriam incorruptionis in carne mea, quandoquidem conservata per eum est incorruptio etiam in Matre sua. Facile erit ei, per quem mater ipsa 0102B incorruptionem non perdidit pariendo, ut et corruptibile hoc incorruptionem induat resurgendo.

5. Habes tamen adhuc majores divitias, habes gloriam ampliorem. Mater est sine corruptione virginitatis, Filius sine omni labe peccati. Non cadit in matrem Evae maledictio, non cadit in prolem generalis illa conditio, de qua dictum est per prophetam: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, 5 juxta LXX). Ecce infans sine sorde, solus inter homines verax, imo et veritas ipsa. Ecce Agnus sine macula, Agnus Dei qui tollit peccata mandi (Joan. I, 29). Quis enim peccata melius tolleret, quam is in quem peccatum non cadit? Iste sine dubio lavare me potest, 0102C quem constat inquinatum non esse. Haec manus opertum luto detergat oculum meum, quae sola sine pulvere est. Iste meo festucam educat de oculo, qui non habet trabem in suo: imo iste trabem educat de meo, qui nec exiguum pulverem habet in suo.

6. Vidimus certe divitias salutis et vitae; vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Quaeris, a quo Patre? Et Filius Altissimi vocabitur. Manifestum est quis Altissimus sit. Sed ne quis remaneat locus dissimulationis, Quod ex te nascitur Sanctum ait angelus Gabriel ad Mariam, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 32, 35). 767 O vere sanctum! Non dabis, Domine, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), quod nec Matri quidem abstulit incorruptionem. Crescunt miracula, multiplicantur 0102D divitiae, thesaurus aperitur. Quae generat, et mater et virgo est; qui generatur, et Deus et homo est. Sed nunquid dabitur sanctum canibus, aut margaritae porcis? Abscondatur certe thesaurus noster in agro, et pecunia nostra in sacculo reponatur. Operiatur conceptus sine semine Matris desponsatione, partus sine dolore, vagitibus parvuli, et moerore. Abscondatur et parturientis incorruptio legali purificatione; infantis innocentia solita circumcisione. Absconde, inquam, absconde, Maria, novi solis fulgorem; pone in praesepio, involve pannis infantem: nam et ipsi panni divitiae nostrae sunt. Pretiosiores siquidem panni Salvatoris omni purpura, et gloriosius hoc praesepe auratis regum soliis; ditior denique Christi paupertas cunctis opibus, cunctisque 0103A thesauris. Quid enim humilitate ditius, quid pretiosus invenitur, qua nimirum regnum coelorum emitur, et divina gratia acquiritur? sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3); et apud apostolum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Habes commendatam a Deo humilitatem in nativitate. In hac enim exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo.

7. Vis adhuc pretiosiores divitias, et superexcellentem gloriam invenire? Habes charitatem in passionem. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Hae divitiae salutis, et gloria, sanguis pretiosus, 0103B quo redempti sumus; et crux Dominica, in qua cum Apostolo gloriamur: Mihi autem, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14)! et dicebat: Nihil arbitratus sum me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ipsa est laeva Christus Jesus, et hic crucifixus; nam dextera quidem Christus Jesus et hic gloriosus. Christum, inquit, Jesum, et hunc crucifixum. Fortasse crux ipsa nos sumus, cui Christus memoratur infixus. Homo enim formam crucis habet: quam, si manus extenderit, exprimet manifestius. Loquitur autem Christus in Psalmo: Infixus sum in limo profundi (Psal. XXVIII, 3). Limum quidem nos esse manifestum est, quoniam de limo plasmati sumus. Sed tunc quidem limus paradisi 0103C fuimus, nunc vero limus profundi. Infixus sum, inquit, non pertransii, non recessi. Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Ipse est enim Emmanuel, nobiscum Deus. Nobiscum utique, sed per sinistram. Sic enim olim Thamar pariente, Zara prius solam protulit manum, quae in sacramento Dominicae passionis coccineo alligata est filo (Gen. XXXVIII. 27).

8. Itaque jam quidem tenemus sinistram, sed adhuc clamare necesse: Operi manuum tuarum porrige dexteram (Job. XIV, 15); nam delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Domine, extende nobis dexteram [alias, ostende], et sufficit nobis. Gloria, inquit, et divitiae in domo ejus (Psal. XV, 11), utique qui timet Dominum. Sed in domo 0103D tua, Domine, quid? Profecto gratiarum actio, et vox laudis. Beati qui habitant in domo tua, Domine (Psal. LXXXIII, 5), etc. Oculus enim non vidit, auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparasti, Deus, diligentibus te (I Cor. II, 9). Lux est enim inaccessibilis, pax est quae exsuperat omnem sensum; fons est qui ascensum nescit, sed descensum. Non vidit oculus lucem inaccessibilem, non audivit auris pacem incomprehensibilem. Speciosi quidem pedes evangelizantium pacem (Rom. X, 15); sed licet in omnem terram exierit sonus eorum; pax tamen quae exsuperat omnem sensum, nec ab ipsis quanta erat potuit capi, nedum aliorum auribus tradi. Ait enim Paulus ipse: Fratres, ego me non 0104A arbitror comprehendisse (Philipp. III, 13). Fides quidem ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 17): sed fides, non species; et promissio, non exhibitio pacis. Et quidem pax nunc est etiam in terra hominibus bonae voluntatis: sed quid est pax ista ad illius plenitudinem et supereminentiam pacis? Unde et ipse Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo 768 vobis (Joan. XIV, 27). Meae siquidem, quae exsuperat omnem sensum, et est pax super pacem, necdum capaces estis: propterea do vobis patriam pacis, et relinquo interim viam pacis.

9. Sed quid est quod diximus: In cor hominis non ascendit? Utique quia fons est, et ascensum nescit. Scimus enim quia fontium natura est rivos sectari 0104B convallium, montium ardua declinare, sicut scriptum est: Qui emittis fontes in convallibus, inter medium montium pertransibunt aqua (Psal. CIII, 10). Hoc autem est unde admonere saepius studeo vestram charitatem, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Fons enim ad altiora non ascendit, quam sit locus ejus unde procedit. Sed videri potest secundum hanc regulam non impediri a superbia vias gratiae, praesertim quod ille primus superbus, qui, secundum Scripturam, rex est super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25), dixisse non legitur, Altior ero; sed, Ero, inquit, similis Altissimo (Isai. XIV, 14). Attamen non mentitur apostolus, quoniam ille extollitur supra omne quod creditur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 4). Horret humanus auditus verbum: 0104C sed utinam horreat similiter animus cogitatum malignum pariter et affectum. Dico enim vobis quod non tantum ille, sed et omnis superbus extollitur supra Deum. Vult enim Deus fieri voluntatem suam, et superbus vult fieri suam. Jam videtur aequalitas: sed attende male congruam proportionem. Deus quidem in his tantum quae ratio approbat, suam vult fieri voluntatem: superbus vero et cum ratione, et contra rationem. Vides quoniam altitudo est, et non illuc perveniunt fluenta gratiae. Nisi conversi fueritis, inquit, et efficiamini sicut parvulus iste (se autem dicit, qui est fons vitae, in quo habitat et unde manat plenitudo omnium gratiarum), non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Para 0104D proinde rivulos, aggeres terrenae et elatae cogitationis disperge, conformare Filio hominis, non primo homini: quia fons gratiae in cor hominis, carnalis scilicet et terreni, non ascendit. Oculum quoque purga, ut videre possis merissimam lucem; et aurem tuam inclina ad obediendum, ut quandoque pervenias ad quietem perpetuam, et pacem super pacem. Lux enim est propter serenitatem, pax propter tranquillitatem, fons propter affluentiam et aeternitatem. Fontem assigna Patri, ex quo nascitur Filius et procedit Spiritus sanctus; lucem Filio, qui est utique candor vitae aeternae, et lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum; pacem Spiritui sancto, qui nimirum super humilem et quietum requiescit. Nec hoc dico, tanquam propria 0105A ista sint singulorum: nam et Pater lux est, ut sit Filius lumen de lumine; et Filius pax est, pax nostra, qui fecit utraque unum; et Spiritus sanctus fons est aquae salientis in vitam aeternam.

10. Sed quando ad hoc perveniemus? Quando adimplebis me, Domine, laetitia cum vultu tuo? Gaudemus in te, quoniam visitasti nos oriens ex alto; iterum gaudemus, exspectantes beatam spem in adventu secundo. Sed quando veniet plenitudo laetitiae, non de memoria, sed de praesentia; de exhibitione, non de exspectatione? Modestia vestra, ait Apostolus, nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est (Philipp. IV, 5). Dignum est enim ut modestia nostra nota sit, sicut Domini Dei nostri modestia cunctis innotuit. Quid enim magis incongruum, 0105B quam ut immoderate agat homo, conscius propriae infirmitatis, quandoquidem apparuit inter homines modestus Dominus majestatis? Discite, inquit, a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29), ut possit etiam modestia vestra innotescere caeteris. Jam quod sequitur, Dominus prope est, de dextera debet intelligi. Nam de sinistra ipse loquitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Prope est Dominus, fratres mei, nihil solliciti sitis: in proximo est, et citius apparebit. Nolite deficere, nolite lassari: quaerite eum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19): prope est exspectantibus 0105C eum, exspectantibus eum in veritate. Denique vis nosse quam prope 769 est? Audi sponsam de sponso canentem: Quoniam ecce stat post parietem (Cantic. II, 9). Parietem istum, corpus tuum intellige, quod obstaculum impedit, ut eum qui prope est, nondum valeas intueri. Propterea Paulus ipse dissolvi cupit, et cum Christo esse (Philipp. I, 23), et exclamans miserabilius: Infelix, inquit, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Sic et propheta in Psalmo: Educ, inquit, de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8).

SERMO V. In illud, «Sanctificamini hodie, et estote parati: die enim crastina videbitis majestatem Dei in vobis.» Respons. in vigilia Nativ. Dom.
0105D

1. Celebraturi Dominicae Nativitatis ineffabile sacramentum, jure quidem monemur, fratres, in omni sanctificatione praeparari. Adest enim Sanctus sanctorum, adest ipse qui dixit: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Alioquin quomodo dabitur sanctum canibus, et margarita porcis, nisi prius illi ab iniquitate, isti ab illicita voluptate purgati, de caetero tota sollicitudine fugiant, illi quidem vomitum, isti volutabrum luti? Suscepturus olim divina mandata carnalis Israel, sanctificabatur in justitiis carnis, in baptismatibus variis, in muneribus et hostiis, quae non poterant juxta conscientiam perfectum facere servientem. Verum haec quidem omnia transiere, nimirum usque 0106A ad tempus correptionis imposita, quod utique jam advenit. Opportune igitur ex hoc jam perfecta nobis indicitur sanctificatio, interna mandatur ablutio, exigitur munditia spiritualis, dicente Domino: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ad hoc vivimus, fratres, ad hoc nati, ad hoc vocati sumus, ad hoc nobis dies hodiernus illuxit. Erat aliquando nox, quando nemo poterat haec operari. Erat nox in universo orbe ante veri luminis ortum, ante Christi nativitatem. Erat nox etiam singulis quibuscumque nostrum ante suam cujusque conversionem et internam regenerationem.

2. An non profundissima nox, et densissimae tenebrae erant super universam faciem terrae, cum olim patres nostri factitios colerent deos, et insano penitus 0106B sacrilegio ligna et lapides adorarent? An non etiam cuique nostrum caliginosa nox erat, cum tanquam sine Deo in hoc saeculo viveremus, cum ambularemus post concupiscentias nostras, cum sectaremur carnis illecebras, cum obtemperaremus desideriis saecularibus, cum exhiberemus membra nostra arma iniquitatis peccato, cum serviremus iniquitati ad iniquitatem, in quibus nunc merito erubescimus tanquam operibus tenebrarum? Qui dormiunt, nocte dormiunt, Apostolus ait; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7). Et haec quidem fuistis, sed excitati estis, sed sanctificati estis, si tamen filii lucis estis et filii diei, non noctis neque tenebrarum. Siquidem praeco diei est etiam qui clamat: Sobrii estote, et vigilate (I Petr. V, 8). Et Judaeis loquebatur 0106C in Pentecoste de condiscipulis: Quomodo hi ebrit sunt, cum sit hora diei tertia? (Act. II, 15.) Hoc enim est quod ait ejus coapostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sic ut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, somnolentiam scilicet et ebrietatem (quoniam, ut supra meminimus, qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt), ut, tanquam in die, non dormitemus, sed ambulemus; atque hoc quidem honeste, non temulente. Vides hominem, cujus ad omne bonum dormitat anima prae taedio? in tenebris est usque adhuc. Vides inebriatum absinthio, sapientem plus 0106D quam oportet, non ad sobrietatem; cujus nec oculus visu, nec auris impleatur auditu: qui pecuniam aut simile aliquid diligens, non satietur, longam instar hydropici sitim bibens? filius noctis est et tenebrarum. Nec facile separantur haec duo, dicente Scriptura, Quoniam in desideriis est omnis otiosus; hoc est, in 770 ebrietate omnis somnolentus. Sanctificemur ergo hodie, et parati simus, parati quidem hodie nocturnum excutiendo soporem; porro sanctificati nihilominus tanquam in die ab ebrietate nocturna, cupidinis noxiae frenando furorem. In his enim duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae, quae sunt declinare a malo, et facere bonum.

3. Verum hoc hodie: nam crastina nec in sanctificatione 0107A erit, nec in praeparatione, sed in visione utique majestatis. «Crastina,» inquit, «die videbitis majestatem Dei in vobis.» Hoc est quod ait patriarcha Jacob: Cras mihi respondebit justitia mea (Gen. XXX, 33). Hodie enim justitia colitur, cras respondebit: hodie exercetur, cras fructificabit. Alioquin quod non seminaverit homo, nec metet. Nec enim tunc videbit majestatem, qui contempserit interim sanctitatem: nec orietur ei Sol gloriae, cui Sol justitiae ortus non fuerit: nec illucescet ei dies crastina, cui non luxerit hodierna. Nimirum idem ipse, qui hodie quidem nobis factus est a Deo Patre justitia, apparebit cras vita nostra, ut et nos cum eo appareamus in gloria. Hodie enim parvulus nascitur nobis, ut non apponat homo magnificare se 0107B ipsum, sed convertamur magis, et efficiamur sicut parvuli: cras exhibebitur magnus Dominus et laudabilis nimis, ut ipsi quoque magnificemur in laude, cum videlicet erit unicuique laus a Deo. Nimirum quos hodie justificaverit, cras magnificabit, et consummationi sanctitatis succedet visio majestatis. Nec inanis visio, quae nonnisi in similitudine constat: similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Unde et hic quoque non simpliciter dicitur: «Videbitis majestatem Dei,» sed additur signanter, «in vobis.» Hodie nimirum, tanquam in speculo, nos in eo videmus, dum nostra suscipit: cras videbimus eum in nobis, quando jam sua donabit, cum ostendet nobis se ipsum, et assumet nos 0107C ad se ipsum. Hoc est quod transeuntem sese ministraturum fore promisit (Luc. XII, 37), de cujus interim plenitudine accipimus: non sane gloriam pro gloria, sed gratiam pro gratia, sicut scriptum est, Gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Ne ergo contemnas priora munera, si sequentia concupiscis: nec fastidias prius edulium, si vis accipere quae sequuntur; vel pro ipso ferculo in quo apponitur, quod apponitur sumere non recuses. Ferculum enim imputribile fecit sibi Pacificus noster, corpus incorruptibile aptans sibi: in quo salutis epulas ministraret. Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Illud utique de quo Gabriel ad Mariam: Quod nascetur, ait, ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).

0107D 4. Ab hoc igitur Sancto hodie sanctificemur, ut majestatem ejus, ubi dies illa aspiraverit, videamus. Siquidem dies sanctificatus illuxit nobis, dies salutis, non gloriae aut felicitatis. Denique donec passio Sancti sanctorum annuntiatur, qui nimirum in parasceve passus est, id est, in die praeparationis, merito omnibus dicitur: Sanctificamini hodie, et estote parati.» Sanctificamini magis ac magis, de virtute in virtutem proficiendo, et estote parati perseverando. In quibus tamen sanctificabimur? Legi de quodam, dicente Scriptura, quoniam in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum (Eccli. XLV, 4). Neque enim hominibus sine lenitate, non plus quam Deo sine fide, placere possibile est. Merito sane in his monemur esse 0108A parati, quibus et Deo conveniamus, cujus majestatem visuri sumus, et nobis invicem, ut in nobis eam pariter videamus. Propterea siquidem oportet nos providere bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ut non tantum Regi nostro, sed et concivibus nostris et commilitonibus nostris grati esse possimus.

5. Et quidem ante omnia fides quaerenda est, de qua legitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Beati enim mundo corde, quoniam ipsi majestatem Dei videbunt (Matth. V, 8). Crede ergo te Deo, committe te ei, jacta in eum cogitatum tuum, et ipse te enutriet; ut fiducialiter dicas: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 18). Neque enim hoc sapiunt homines amantes se ipsos, homines scioli, solliciti pro 771 se ipsis, curam 0108B carnis perficientes in desideriis, surdi ad vocem dicentis: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum: ipsi enim cura est de vobis (I Petr. V, 7). Nam sibi quidem ipsi fidere, non fidei, sed perfidiae est: nec confidentiae, sed diffidentiae magis, in semetipso habere fiduciam. Is vere fidelis est, qui nec sibi credit, nec in se sperat, factus sibi tanquam vas perditum, sed sic perdens animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam. Porro id quidem sola facit humilitas cordis, ut nonsibi fidelis anima innitatur: sed deserens semetipsam ascendat jam de deserto, innixa super dilectum, atque ideo deliciis affluens.

6. Sane ut perfecta sit sanctificatio, etiam mansuetudinem et socialis vitae gratiam a Sancto sanctorum 0108C discamus oportet, sicut ipse ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quid enim hujusmodi hominem dicere prohibet deliciis affluentem, qui suavis et mitis, et multae misericordiae, omnibus omnia factus est, et universos perfundit oleo quodam mansuetudinis et lenitatis, quo sic infusus est, sic perfusus etiam et superfusus, ut stillare videatur undique? Felix qui gemina hac sanctificatione paratus dicere potest: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Habet enim hodie quidem fructum suum in sanctificationem, crastina die finem habiturus vitam aeternam. Videbit enim majestatem Dei, quod utique vita aeterna est, sicut et Veritas ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti 0108D Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Reddet ei coronam justitiae justus Judex in illum diem, cui sane altera non succedet. Tunc videbit et affluet, et mirabitur et dilatabitur cor ipsius. Quousque dilatabitur? Usque ad videndam in se majestatem Dei. Nolite arbitrari, fratres, quod illam vobis promissionem verbis explicare possimus.

7. Sanctificamini hodie, et estote parati: crastina die videbitis, et gaudebitis, et gaudium vestrum implebitur. Quid enim majestas illa non impleat? Etiam superimplebit et supereffluet, quando mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus vestros (Luc. VI, 38.). Usque adeo siquidem supereffluet, ut supra modum in 0109A sublimitate excedat non modo merita, sed et vota, sicut vere potens est facere supra quam nos intelligere aut sperare possimus. Nam desideria quidem nostra in tribus maxime constituta videntur; quod decet, quod expedit, quod delectat. Haec sunt quae concupiscimus, omnes quidem omnia, sed alius magis hoc, alius illud. Ille sic deditus est voluptati, ut nec honestatem satis reputet, nec utilitatem: ille quaestui magis incubans, et honestum dissimulat et jucundum: ille voluptatis pariter et utilitatis negligentior, solum vel maxime honorem sectatur. Nec vero reprehensibile desiderium horum: sed si ibi quaereremus ea, vere inveniremus. Haec enim ubi vere sunt, unum sunt: atque ipsum utique summum bonum, summa utilitas, summa gloria, summa voluptas. 0109B Atque haec quidem, quantum interim capere possumus, expectatio nostra est, et promissa nobis visio majestatis in nobis, ut Deus sit omnia in omnibus, omne jucundum, omne utile, omne honestum.

SERMO VI De Annuntiatione Domini.

1. Auditum audivimus plenum gratia, dignum acceptione: «Jesus Christus, Filius Dei, in Bethlehem Judae nascitur.» Anima mea liquefacta est in sermone isto, sed et spiritus meus in praecordiis meis aestuat, jucunditatem hanc et exsultationem solito vobis desiderio eructare festinans. Jesus interpretatur Salvator. Quid tam necessarium perditis? quid tam optabile miseris? quid tam utile desperatis? Alioquin 0109C unde salus, unde vel tenuis aliqua spes salutis in lege peccati, in corpore mortis, in malitia hac dici et loco afflictionis, nisi nova nobis et insperata nasceretur? At tu 772 forte salutem optas, sed curationis acerbitatem, teneritudinis pariter et aegritudinis propriae conscius, reformidas. Ne timeas: Christus est suavis plane, et mitis, et multae misericordiae, unctus oleo laetitiae prae participibus suis, eis nimirum qui, licet non ipsam plenitudinem, de plenitudine tamen hujus accipiunt unctionis. Ne vero suavem audiens, inefficacem fore autumes Salvatorem, additur etiam, «Filius Dei.» Qualis enim Pater, talis Filius, cui subest, cum voluerit, posse. Aut forsitan utilitate salutis et jucunditate unctionis audita, nescio quid submurmuras, puto etiam de honestate 0109D sollicitus. Salvatorem tibi gratularis adesse, utpote jacens paralyticus in grabato, aut magis inter Jerusalem et Jericho semivivus in via. Amplius autem laetaris nec durum esse medicum, nec gravibus uti medicinis, ne tibi forsitan intolerabilior videatur brevis ipsa curatio, quam diuturna aegritudo. Sic nimirum, sic usque hodie multi pereunt medicum fugientes, quod Jesum quidem noverint, sed Christum nesciant, humano sensu de multitudine et malignitate morborum, paratae sibi medelae molestiam aestimantes.

2. Jam vero si certus es de Salvatore, et nihilominus Christum esse cognoscis, non utentem cauterio, sed unguento; non ustione, sed unctione curantem, 0110A unum adhuc arbitror ingenuam posse movere creaturam, ne forte (quod absit!) Salvatoris hujus non satis condigna videatur esse persona. Puto tamen, non usque adeo ambitiosus es et gloriae cupidus, aut zelator honoris, ut ab uno quopiam e conservis tuis, si praestare posset, hanc gratiam suscipere detrectares. Nam si angelus aut archangelus esset, vel ex superiori quovis ordine spirituum beatorum, multo minus animositas tua, quod causaretur, haberet. Nunc autem tanto ampliore tibi devotione suscipiendus est iste Salvator, quanto differentius prae caeteris omnibus nomen haereditavit Jesus Christus Filius Dei. Et vide si non evidentius haec tria ad pastores loquens angelus commendavit, gaudium magnum, quod evangelizabat, exponens: Quia, inquit, natus 0110B est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 11.). Exsultemus igitur, fratres, in hac nativitate, et multipliciter gratulemur in ea, quam et salutis utilitas, et unctionis suavitas, et Filii Dei majestas tam eleganter illustrat, ut nihil desit ex omnibus quae desiderantur, nec commodum, nec jucundum, nec honestum. Exsultemus, inquam, ruminantes intra nosmetipsos et invicem eructantes suave verbum, eloquium dulce: «Jesus Christus Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae.»

3. Nec mihi quis ad ista respondeat indevotus, ingratus, irreligiosus: Non est hoc novum: olim auditum est, olim factum est, olim natus est Christus. Ego enim dico, olim et ante. Nec mirabitur, olim et ante, cui propheticum illud occurrerit: In 0110C aeternum et ultra (Exod. XV, 18). Natus est ergo Christus, non modo ante haec nostra tempora, sed ante tempora universa. Verum illa quidem nativitas posuit tenebras latibulum suum, imo vero lucem magis habitat inaccessibilem: latet in crode Patris in monte umbroso et condenso. Ut ergo aliquatenus innotesceret, natus est; et in tempore natus ex carne, natus in carne factum est Verbum caro. Quid tamen mirum si usque hodie dicitur in Ecclesia, Christus Filius Dei nascitur, quando tam longe antea dicebatur, haud dubium quin de ipso: Puer natus est nobis? (Isa. IX, 6.) Olim coepit audire verbum hoc, et nemo sanctorum aliquando fastidivit. Siquidem Jesus Christus Filius Dei, heri, et hodie, 0110D et in aeternum. Hinc nimirum primus homo, omnium viventium pater, magnum eructans sacramentum, quod in Christo et in Ecclesia Apostolus postmodum evidentius commendavit, Relinquet, ait, homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Ephes. V, 31, 32).

4. Hinc nihilominus Abraham, pater omnium credentium, exsultavit ut videret diem hunc, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Alioquin quando servum jurantem sibi per Deum coeli, sub femore suo manum ponere praecepisset (Gen. XXIV, 2, 3), 773 nisi ipsum utique Deum coeli ex eodem nasciturum femore praevidisset? Hoc quoque consilium cordis sui homini secundum cor suum revelavit Deus, qui juravit veritatem, et non frustrabitur 0111A eum: De fructu, inquiens, ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Unde et in Bethlehem Judae nascitur, sicut ait angelus, civitate David (Luc. II, 4, 11), utique propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Hoc etiam multifarie multisque modis, caeteris revelatum est patribus et prophetis (Hebr. I, 1). Absit autem ut a diligentibus Deum aliquando fuerit negligenter auditum! nisi forte negligere videbatur, qui dicebat: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV, 13); aut fastidire, qui clamabat: Utinam dirumperes coelos (Isa. LXIV, 1), et descenderes, caeteraque similia. Idipsum deinde apostoli sancti viderunt et audierunt, et manus eorum tractaverunt de Verbo vitae, quibus singulariter aiebat: Beati oculi qui 0111B vident quae vos videtis (Luc. X, 23). Postremo hoc idem nobis quoque servatum est fidelibus, utique thesauris fidei commendatum, ipso aeque dicente: Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Pars nostra haec in verbo vitae. Nec sane contemptibilis, ex qua nimirum vivitur, et qua vincitur mundus: quoniam justus ex fide vivit (Habac. II, 4), et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Haec est quae, velut quoddam aeternitatis exemplar, praeterita simul et praesentia ac futura sinu quodam vastissimo comprehendit, ut nihil ei praetereat, nihil pereat, praeeat nihil.

5. Merito proinde in testimonium fidei vestrae, ubi facta est vox annuntiationis hujus in auribus vestris, exsultastis in gaudio, egistis gratias, prostrati 0111C solo tenus adorastis, concurrentes, velut sub umbra alarum ejus, et sub pennis ejus sperantes. Nunquid non singuli nativitate Salvatoris audita, clamastis in cordibus vestris, dicentes: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); aut potius illud quod idem propheta ait: Deo subjecta esto, anima mea? (Psal. LXI, 6.) Infelix nimirum quisquis ficte prostratus, corde rigido corpus humiliavit. Est enim qui humiliatur nequiter; interiora autem ejus plena sunt dolo (Eccli. XIX, 23). Quisquis enim necessitatem suam minus considerat, minus sentit incommoda, minus pericula pavet, minus devote confugit ad remedia ortae salutis, minus affectuose se subjicit Deo, minus fideliter psallit: Domine, 0111D refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1): hujus adoratio minus accepta, hujus prostratio minus verax, hujus humiliatio minus habens, hujus etiam victoriosa minus, imo et minus vivida fides. Quid tamen dicit: Beati qui non viderunt, et crediderunt? quasi non videatur ipsum credere quodammodo jam videre. Sed adverte diligenter cui et quando dictum sit: ei utique qui arguebatur quod quia vidisset credidisset. Neque enim idipsum est vidisse, et ideo credidisse, quod credendo vidisse. Alioquin Abraham pater vester, quonam modo Dominicum hunc vidisse diem, nisi credendo, credendus est? Sed et illud quomodo accipietur quod hac nocte cantatum est nobis, «Sanctificamini hodie, et estote parati: crastina enim die videbitis majestatem Dei in 0112A vobis:» si non mente videre, est pia devotione repraesentare et recolere fide non ficta magnum illud magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16)?

6. Semper igitur novum, quod semper innovat mentes; nec unquam vetus, quod fructificare non cessat, quod in perpetuum non marcessit. Hoc est enim Sanctum, quod non datur videre corruptionem. Hic novus homo, qui, nullius unquam vetustatis capax, etiam eos quorum inveteraverunt omnia ossa, in veram vitae transferat novitatem. Inde est quod etiam in praesenti tam jucundissima annuntiatione, si advertistis, congrue satis dicitur 0112B non tam natus esse quam nasci: «Jesus Christus, Filius Dei, nascitur in Bethlehem Judae» Sicut enim quodam modo immolatur adhuc quotidie, donec mortem ejus annuntiamus: sic videtur et nasci, dum fideliter repraesentamus ejus nativitatem. Die igitur crastina videbimus majestatem Dei, sed sane 774 in nobis, non in seipso: utique majestatem in humilitate, virtutem in infirmitate, in homine Deum. Ipse est enim Emmanuel, quod interpretatur nobiscnm Deus. Et evidentius audi: Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan, I, 14). Denique extunc et deinceps vidimus gloriam ejus, sed gloriam quasi Unigeniti a Patre, utique plenum gratiae vidimus et veritatis. Non enim gloriam potestatis aut claritatis, sed gloriam 0112C paternae pietatis, gloriam gratiae, de qua Apostolus: In laudem, inquit, gloriae gratiae suae (Ephes. I, 6).

7. Sic ergo nascitur. Sed ubi putas? «In Bethlehem Judae (Luc. II, 15):» neque enim decet nos ita Bethlehem praeterire. Transeamus usque Bethlehem, dicunt pastores, non, Bethlehem pertranseamus. Quid enim si pauper viculus est? quid si videtur minima in Judaea? Ne id quidem incongruum ei, qui cum dives esset, propter nos factus est pauper: et cum esset magnus Dominus et laudabilis nimis, parvulus natus est nobis; et dicebat: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3): itemque: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum 0112D (Matth. XVIII, 3). Unde etiam stabulum elegit et praesepe, utique domum luteam, et diversorium jumentorum, ut hunc esse scias, qui de stercore erigit pauperem, et salvos facit homines et jumenta.

8. Utinam autem inveniamur et nos Bethlehem Judae, ut in nobis quoque dignetur nasci, et audire mereamur: Quia vobis timentibus Deum orietur sol justitiae! (Malach. IV, 2.) Forte enim est hoc quod supra meminimus, ad videndam in nobis Domini majestatem et sanctificatione opus esse, et praeparatione. Nam et juxta prophetam: Facta est Judaea sanctificatio ejus (Psal. CXIII, 2), quia videlicet omnia in confessione lavantur: et domus panis, quod Bethlehem sonat, ad praeparationem fortasse videbitur 0113A magnopere pertinere. Quomodo enim ille paratus est, ut excipere tantum hospitem possit, qui dicit: Quia non est in domo mea panis? (Isa. III, 7.) Denique quia imparatus erat quidam, necesse habuit amici ostium clausum media nocte pulsare, et dicere: Quia amicus meus venit ad me de via, et non habeo quod ponam ante illum (Luc. XI, 6). Paratum cor ejus sperare in Domino, ait Propheta, haud dubium quin de justo loquens. Confirmatum est cor ejus, non commovebitur (Psal. CXI, 8). Non est paratum cor quod non est confirmatum. Scimus autem, ipso eodem teste propheta, quod panis cor hominis confirmet (Psal. CIII, 15). Non est ergo paratum, sed aridum et exsangue cor ejus, qui oblitus est comedere panem suum. Est autem paratus et non turbatus, 0113B ut custodiat mandata vitae, qui oblitus ea quae retro sunt, in ea quae ante sunt, se extendit. Vides quam fugienda quaedam, quam sit quaedam oblivio cupienda. Neque enim totus Manasses Jordanem transiit, sed nec totus citra sibi elegit mansionem (Josue XIII). Est qui oblitus est Domini creatoris sui, et est qui providet eum in conspectu suo semper oblitus populum suum, et domum patris sui. Et ille quidem coelestia obliviscitur, hic vero quae sunt super terram; iste praesentia, ille futura; iste quae videntur, ille quae non videntur; postremo iste quae sua sunt, ille quae Jesu Christi. Uterque Manasses, uterque obliviosus; sed alter quidem Jerusalem, alter Babylonis oblitus: quia alter eorum quae impediunt, et iste paratus; alter sane eorum magis 0113C quae expediunt, et quae non expedit oblivisci; atque hic penitus imparatus ad videndam in se Domini majestatem. Neque est domus panis, in qua Salvator oriatur; non est Manasses ille cui appareat, qui Israel regit, et super Cherubim sedet: Appare, inquit, coram Ephraim, Benjamin et Manasse (Psal. LXXIX, 3). Ego arbitror istos tres esse qui salvantur, quos alius quidam propheta Noe, Danielem, et Job nominavit (Ezech. XIV, 14): eosdem quoque et tribus illis pastoribus designari, quibus nato Angelo magni consilii, gaudium magnum angelus evangelizavit.

9. Vide autem ne forte ipsi sint et tres magi, venientes jam non modo ab Oriente, sed etiam ab Occidente, 0113D ut recumbant cum Abraham, Isaac, et Jacob. Forte enim non incongrue videtur ad Ephraim quidem 775 (quod fructificationem sonat) pertinere thuris oblationem: quod offerre incensum dignum in odorem suavitatis proprium sit eorum quos posuit Dominus ut eant et fructum afferant, id est Ecclesiae praelatorum. Nam et Benjamin, filius dexterae, offerat necesse est aurum, id est substantiam hujus mundi, ut videlicet fidelis populus, in parte dextera constitutus, a judice mereatur audire, quia esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), etc. Porro, Manasses (si tamen is esse voluerit cui appareat Deus) myrrham offerat mortificationis, quam quidem a nostra specialiter arbitror professione requiri. Et haec dicta sint, ne ad eam partem 0114A tribus Manasse, quae citra Jordanem substitit, pertineamus, sed obliviscamur magis ea quae retro sunt, extenti et intenti ad anteriora.

10. Nunc vero redeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Domus panis est, ut jam diximus: bonum est nos illic esse. Ubi enim fuerit Verbum Domini, non deest utique panis qui confirmet cor, dicente Propheta: Confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Nimirum in verbo quod procedit de ore Dei, vivit homo; vivit in Christo, vivit in eo Christus. Ibi oritur, ibi apparet: nec omnino amat cor titubans aut vacillans, sed stabile et confirmatum. Si quis murmurat, si quis haesitat, si quis nutat, si quis cogitat revolvi in lutum, redire 0114B ad vomitum, deserere votum, mutare propositum suum; non est Bethlehem iste, non est domus panis. Sola enim fames, et fames valida, in Aegyptum eum descendere, porcos pascere, siliquas esurire compellit, utpote procul agentem a domo panis, a domo patris: in qua etiam mercenarii panibus abundare noscuntur. Non ergo in hujusmodi corde nascitur Christus, cui deest fidei fortitudo, utique panis vitae, Scriptura teste, Quoniam justus ex fide vivit (Habac. II, 4), quod videlicet animae vera vita (quae ipse est) nonnisi per fidem interim habitet in cordibus nostris. Alioquin quomodo in illo nascitur Jesus, quomodo salus oritur illi, quandoquidem vera omnino certaque sententia est, quod is tantum qui perseveraverit usque in finem, 0114C salvus erit? (Matth. X, 22.) Nam quod minime inveniatur in eo Christus, nec de eis sit quibus dicitur: quia unctionem habetis a Sancto (I Joan. II, 20); ex eo vel maxime constat quod sine dubio etiam aruit cor illius, ex quo oblitus est comedere panem suum. Multo minus autem ad Filium pertinet Dei, qui hujusmodi est, quod nonnisi super quietum et humilem, ac trementem verba sua requiescat Spiritus ipsius (Isa. LXVI, 2), nec sit ulla societas aeternitati, et tantae mutabilitati; ei qui est, et ei qui nunquam in eodem permanet statu. Caeterum quamlibet firmi, quamlibet fortes in fide, quamlibet parati, quamlibet panibus abundantes, ipso quidem largiente, cui quotidie orantes dicimus: Panem nostrum quotidianum 0114D de nobis hodie; necesse habemus addere consequenter: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 11, 12). Alioquin si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Nimirum Veritas ipse est, qui non simpliciter in Bethlehem, sed in Bethlehem Judae nascitur, Jesus Christus, Filius Dei.

11. Praeoccupemus igitur faciem Domini in confessione, ut sanctificati pariter et parati inveniamur et nos Bethlehem Judae, atque ita nascentem Dominum videre mereamur in nobis. Caeterum si qua anima eo usque profecerit (quod quidem est multum ad nos) ut sit fecunda virgo, sit stella maris, sit plena gratia, et supervenientem habens in se Spiritum sanctum; puto quod non modo in ea, sed 0115A ex ea quoque non dedignabitur nasci. Nemo sane id sibi arrogare praesumat, nisi quos ipse speciali designatione tanquam digito monstraverit, dicens: Ecce mater mea, et fratres mei (Matth. XII, 49). Enim vero audi unum ex istis: Filioli mei, ait, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Si enim nasci videbatur in eis, cum formabatur Christus in eis; quomodo non etiam ab eo similiter nasci eum dicere quis praesumat, qui in ipsis quodammodo parturiebat? 776 Et tu quidem, impia Synagoga, hunc nobis filium peperisti, officio quidem matris, sed non matris affectu. Excussisti eum de sinu tuo, extra civitatem ejiciens, et elevans super terram, tanquam dicens Ecclesiae gentium, pariter et Ecclesiae primitivorum quae est in coelis: Nec mihi, nec vobis sit, sed dividatur. 0116A Dividatur, inquam, non inter utraque, sed ab utrisque. Expulsum enim, et exaltatum, et elevatum, et quidem modice satis, tamen ut nec in tuis esset moenibus, nec in terra, ferro undique coarctasti, ne forte vel hac vel illac excederet: ut videlicet a te separatus, ad neutram perveniret illarum. Saeva nimirum mater ita abortivum facere voluisti, dum non esset qui excipere posset excussum. Age ergo, quid profeceris, imo quam nihil profeceris intuere. Undique enim egrediuntur filiae Sion, ut videant regem Salomonem in diademate quo coronasti eum. Relinquens matrem adhaeret uxori suae, ut sint duo in carne una; et civitate pulsus, atque exaltatus [alias levatus] a terra, omnia trahit ad se, quippe qui est super omnia benedictus Deus in saecula. Amen.

(fonte http://www.binetti.ru/bernardus/ )

Iscriviti alla Newsletter

Iscriviti alla mailing list di cristiano cattolico. Conforme al Decreto Legislativo 30 giugno 2003, n.196, per la tutela delle persone e e il rispetto del trattamento di dati personali, in ogni momento è possibile modificare o cancellare i dati presenti nel nostro archivio. Vedi pagina per la privacy per i dettagli.
Per cancellarsi usare la stessa mail usata al momento dell'iscrizione.